PRAEFATIO
Quod iamdiu multorum erat in votis atque assidue fuerat a
pluribus supplicatum, prodit nova editio operis P. Xaverii Wernz,
quod ipse inscripserat " Ius Decretalium „ a praecipuo fonte unde
ius ecclesiasticum ante Codicem erat repetendum, voluitque esse,
non explanationem amplam et diffusam universi iuris ecclesiastici,
sed succinctam licet completam, quae usui esset ad praelectiones de
textu canonico in schola textus habendas.
In illo opere praesertim laudata fuerunt:
1°)
methodus scho-
lastica;
2°)
praecipua cura impensa in tradenda historica evolu-
tione singulorum institutorum ecclesiasticoram;
3°)
idque maxime,
solida informatio, quae suppeditatur scholaribus praelectiones se-
cundum illum textum audientibus, in principiis canonicis ;
4°)
demum
amplissima citatio textuum, in quibus innititur doctrina proposita,
sive quoad textus qui exiberent ius vigens, sive quoad illos qui per-
mitterent hisioricam iuris evolutionem per aetates sequi, simul cum
ampla litteratura canonica qua legenti praesto esset medium eamdem
doctrinam inveniendi fusius forte propositam apud canonistas prae-
sertim classicos. Cum qua allegatione fontium et doctorum conne-
ctitur usus continuus iurisprudentiae ecclesiasticae, qua doctrina
canonica confirmatur allegatione causarum resolutarum in Sacris
Congregationibus aliisque Dicasteriis Curiae Romanae.
Propter haec aliaque illius operis ornamenta, quorum utilita-
tem diuturna plurium annorum experientia compertam habebamus,
nihil mirati sumus si opus canonicum egregii decessoris in cathedra
textus canonici Universitatis Gregorianae habitum sit ut vera quae-
dam licet compendiosa encyclopedia canonica atque inde fuerit
excitatum desiderium ut illud opus de novo prodiret ad novi Codicis
normam exactum.
Ut tam iusto desiderio fieret satis, libenter illi labori nec brevi
nec facili humeros supposuimus licet aliis occupationibus haud parum
|
---|