/ 796 pages
Ius canonicum 4_1 - Sacramenta, Sacramentalia, Cultus divinus, Coeme... (1934)
Search


S6

TITUI.US III - CAPUT I

res, Vicarii generales et Episcopi titulares vel Auxiliares non te-
nentur (68).

Porro tenentur parochi, qui in parochia canonice erecta vi of-
ficii ab Episcopo forte ad nutum tantum commissi actu habent curam
animarum (69), et quotquot iisdem aequiparantur velut admini-
stratores parochiae vacantis, vicarii perpetui vel temporanei parochi
habitualis (70). Parochis aequiparantur quasi-parochi. At ab illa
obligatione immunes sunt missionarii in omnibus regionibus, ubi
parochiae aut quasi-paroeciae nondum existunt; porro coadiutores,
qui vivo parocho in cura animarum tantum opem ferunt, item ca-
pellani omnium illorum institutorum v. g. hospitalium, collegiorum,
quae in veras parochias non sunt erecta (71). — Cfr. can. 471, §
4; 473, § 1; 466, § 1; 475, § 2; 476, § 6.

Superiores regulares quamvis ex certa lege ecclesiastica pro
suis subditis regularibus Missam celebrare et applicare non te-
neantur (72), tamen idcirco non soluti sunt a praecepto divino pro
ovibus sibi commissis saltem aliquoties durante officio offerendi
sacrificium Missae (73).

Cum non sint veri parochi non tenentur Rectores Seminario-
rum, licet pro omnibus qui in Seminario degant numera parochi
obeant; nec ob eamdem rationem sacerdotes qui curam exercent
in pias vel religiosas domos a parochi iurisdictione subductas. At
qui titulo parochi curam animarum exercet in paroecias familiares

(68) Inde patet non levis immutatio facta per Codicem. Cfr. De Episc. ti-
tul. Leo XIII Const. « In suprema » 10 Iun. 1882; pro Ecclesia orientali S. C. de
Prop. F. 8 Nov. 1882; Synod. Sciarf. (a. 1888) p. 228; Synod. prov. Ruth.
(a. 1891) p. 41 sq. iunct. can. 348. — De Vicario Gencrali: Collect. S. C. de
Prop. F. n. 93, 205, ubi referuntur decreta S. C. de Prop. F. per cit. Const.
Leonis XIII non abrogata. — De Vicar. Apostol.; S. R. C. in caus. Marsor.
12 Nov. 1831 ad 22, 23.

(69) Conc. Trid. 1. c; Bened. XIV « Cum semper » 19 Aug. 1744 ad Ordin.
Ital.; S. C. C. 30 Mart. 1867 14 Dec. 1872; Synod. Sciarf. (a. 1888) p. 250;
Synod. prov. Ruthenor. (a. 1891) p. 41 sq.; Act. S. Sed. v. Missa pro pop.

(70) Bened. XIV 1. c. §§ 4, 9, 10; S. C. C. in caus. Ostiens. 29 Ian. 1724.

(71) S. C. de Prop. F. 8 Nov. 1882; Collect. S. C. de Prop. F. n. 191 iunct.
n. 204, 205, 206, 207, 209, 210; S. C. C. in caus. Policastr. 23 Maii 1857 et
Lingen et Reuss, Caus. select. S. C. C. p. 790 sq. 794 sq.

(72) S. C. C. 15 Mart. 1710 in caus. ord. S. August. distulil resolutionem.
Cfr. Giraldi, Expos. iur. pont. P. II sect. 85.

(73) Conc. Trid. Sess. XXIII cap. 1 de ref.; Lehmkuhl, Theolog. mor. vol.
II n. 196; Gasparri 1. c. n. 505, 514, 534. Catalogum festorum denuo publicavit
S. C. C. 28 Dec. 1919.